HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XX: De vasis altaris

#III Reg. VII#Exod. XXXVII

Utensilia vero altaris aenei fecit Hiram ex aere lebetes ad suscipiendos cineres et prunas altaris, ollas quoque et caldarias ad coquendas carnes, et hamulas, id est fuscinulas ad extrahendas carnes vel disponendas, et arpagiones, id est furcas ad componendum ignem, et membra hostiarum desuper disponenda, et scutras, vasa scilicet aequalis amplitudinis in ore et fundo, ad calefaciendum. Josephus addit et trullas forte ad congregandos cineres, vel eruendos, vel ad vertendum pavimentum. Porro utensilia templi aurea erant, vel argentea. Utensilia vero candelabrorum aurea erant, de quibus in Exodo legitur. Numerum vero utensilium quae fecit Salomon tempore procedente, ponit Josephus, mensas scilicet super quas jacebant phialae, et paterae, et mortariola, et patenae ad offerendam similam, et crateres in quibus simila cum oleo miscebatur, et assarones, in quibus libamina mensurabantur. Thuribula quoque, cum quibus ferebatur thymiama et alia thuribula, in quibus ferebatur ignis a majore altari ad minus. Haec omnia obtulit Salomon aurea, et alia similiter argentea, sed in duplum. Quorum numerum, secundum Josephum, ponere timui, ne incredibile videretur, praesertim cum vitium scriptorum circa numeros plurimum inveniatur.